Fondare 12723 Risultati per: Ut
Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. (Epistula ad Romanos 16, 6)
Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 7)
Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 8)
Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. (Epistula ad Romanos 16, 9)
Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. (Epistula ad Romanos 16, 10)
Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 11)
Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. (Epistula ad Romanos 16, 12)
Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. (Epistula ad Romanos 16, 13)
Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. (Epistula ad Romanos 16, 14)
Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. (Epistula ad Romanos 16, 15)
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. (Epistula ad Romanos 16, 16)
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)