Fondare 12723 Risultati per: Ut
Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque vestimentis lineis, vestibus sanctis, (Liber Leviticus 16, 32)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 17, 1)
Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)
Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. (Liber Leviticus 17, 5)
et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo. (Liber Leviticus 17, 9)
Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. (Liber Leviticus 17, 11)
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 18, 1)
Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 6)
Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. (Liber Leviticus 18, 17)
De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)
et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. (Liber Leviticus 18, 25)