Fondare 12723 Risultati per: Ut
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. (Liber Genesis 36, 22)
Habuit autem filios Disan: Us et Aran. (Liber Genesis 36, 28)
Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. (Liber Genesis 37, 1)
Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. (Liber Genesis 37, 3)
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum”. (Liber Genesis 37, 7)
Responderunt fratres eius: “Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)
Et mutuo loquebantur: “Ecce somniator venit; (Liber Genesis 37, 19)