Fondare 12723 Risultati per: Ut
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum (Liber Genesis 21, 15)
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. (Liber Genesis 21, 17)
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)
At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”. (Liber Genesis 21, 30)
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. (Liber Genesis 21, 31)
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis. (Liber Genesis 21, 33)
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul (Liber Genesis 22, 4)
extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22, 10)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit: (Liber Genesis 22, 15)
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
