Fondare 12723 Risultati per: Ut
et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, (Liber Numeri 28, 22)
praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. (Liber Numeri 28, 23)
et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: (Liber Numeri 30, 2)
Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit. (Liber Numeri 30, 3)
Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari, (Liber Numeri 30, 4)
si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit. (Liber Numeri 30, 5)
Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater. (Liber Numeri 30, 6)
Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, (Liber Numeri 30, 7)
Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus. (Liber Numeri 30, 9)
Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento, (Liber Numeri 30, 11)
Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. (Liber Numeri 30, 13)
Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat. (Liber Numeri 30, 14)