Fondare 12723 Risultati per: Ut
Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia, quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt, administrabitis. Ministerium do vobis sacerdotium in donum; si quis externus accesserit, occidetur”. (Liber Numeri 18, 7)
Locutusque est Dominus ad Aaron: “Ecce dedi tibi custodiam praelibationum mearum. Omnia, quae sanctificantur a filiis Israel, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali, legitima sempiterna. (Liber Numeri 18, 8)
Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quod offerunt Domino, sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit, tui iuris erit; ita dumtaxat, ut hominis primogenitum et omne animal, quod immundum est, redimi facias. (Liber Numeri 18, 15)
Primogenitum autem bovis vel ovis vel caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)
Carnes vero eorum in usum tuum cedent, sicut pectusculum elevatum et armus dexter tua erunt. (Liber Numeri 18, 18)
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus, (Liber Numeri 18, 21)
ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum conventus nec committant peccatum mortiferum. (Liber Numeri 18, 22)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 18, 25)
ut reputetur vobis in praelibationem tam de areis quam de torcularibus. (Liber Numeri 18, 27)
Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; (Liber Numeri 18, 30)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 19, 1)
“Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum. (Liber Numeri 19, 2)