Mosaico decorativo

Fondare 1102 Risultati per: Usque

  • Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta comburet. (Liber Deuteronomii 32, 22)

  • quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”. (Liber Deuteronomii 33, 17)

  • Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)

  • et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iudae usque ad mare occidentale (Liber Deuteronomii 34, 2)

  • et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. (Liber Deuteronomii 34, 3)

  • Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)

  • A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. (Liber Iosue 1, 4)

  • Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat — (Liber Iosue 3, 15)

  • respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)

  • Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)

  • Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. (Liber Iosue 4, 9)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina