Fondare 802 Risultati per: Tuum
Facti sumus a saeculo, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos. Utinam dirumperes caelos et descenderes! A facie tua montes defluerent. (Liber Isaiae 63, 19)
Sicut ignis succendit sarmenta, aquam ebullire facit ignis, ut notum facias nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbentur, (Liber Isaiae 64, 1)
Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et adhaereat tibi, quia abscondisti faciem tuam a nobis et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae. (Liber Isaiae 64, 6)
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)
A saeculo confregisti iugum tuum, rupisti vincula tua et dixisti: “Non serviam”. In omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. (Liber Ieremiae 2, 20)
Prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti. Et dixisti: “Vanum est, nequaquam; adamavi quippe alienos et post eos ambulabo”. (Liber Ieremiae 2, 25)
Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtrivit Dominus illos, quibus confisus es, et nihil habebis prosperum in eis. (Liber Ieremiae 2, 37)
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)
Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias; usquequo morabuntur in te cogitationes iniquae? (Liber Ieremiae 4, 14)
Via tua et opera tua fecerunt haec tibi; ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. (Liber Ieremiae 4, 18)
Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. (Liber Ieremiae 5, 17)