Fondare 384 Risultati per: Tunc
Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; (Evangelium secundum Lucam 13, 26)
et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. (Evangelium secundum Lucam 21, 21)
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, (Evangelium secundum Lucam 23, 30)
Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas. (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)