Fondare 123 Risultati per: Tributo Do Templo
ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo! Facta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo. (Lamentationes 1, 1)
cum acciperet vasa domus Domini, quae ablata fuerant de templo, ut referret ea in terram Iudae, decima die mensis Sivan: vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Iosiae rex Iudae, (Liber Baruch 1, 8)
Et duo ostia erant templo et sanctuario (Prophetia Ezechielis 41, 23)
Benedictus es in templo sanctae gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula. (Prophetia Danielis 3, 53)
Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. (Prophetia Danielis 5, 2)
Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubinae illius: (Prophetia Danielis 5, 3)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini; et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si oboedieritis voci Domini Dei vestri””. (Prophetia Zachariae 6, 15)
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 5)