Fondare 2521 Risultati per: Tribus Ex Israel
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)
Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)
Israel salvatus est in Domino salute aeterna; non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi. (Liber Isaiae 45, 17)
in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel. (Liber Isaiae 45, 25)
Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva. (Liber Isaiae 46, 3)
dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 47, 4)
Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia. (Liber Isaiae 48, 1)
De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius. (Liber Isaiae 48, 2)
Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus. (Liber Isaiae 48, 12)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)
et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)
Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)