Fondare 2521 Risultati per: Tribus Ex Israel
Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; (Liber Exodus 35, 30)
acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. (Liber Exodus 36, 3)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 26)
Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; (Liber Exodus 39, 6)
posueruntque eos in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 7)
Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. (Liber Exodus 39, 14)
Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)
obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 42)
Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; (Liber Exodus 40, 36)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)
“Loquere filiis Israel et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas, (Liber Leviticus 1, 2)
“Loquere filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, (Liber Leviticus 4, 2)