Fondare 2521 Risultati per: Tribus Ex Israel
Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum, (Liber I Paralipomenon 5, 1)
Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi. (Liber I Paralipomenon 5, 3)
Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel. (Liber I Paralipomenon 5, 17)
Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam; (Liber I Paralipomenon 5, 18)
Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat. (Liber I Paralipomenon 5, 23)
Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israel. (Liber I Paralipomenon 6, 23)
Aaron vero et filii eius adolebant super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum, et ut expiarent pro Israel, iuxta omnia quae praecepit Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 34)
Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum; (Liber I Paralipomenon 6, 49)
Filiis autem Gerson de cognationibus dimidiae tribus Manasse: Golan in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis. (Liber I Paralipomenon 6, 56)
Iuxta filios quoque Manasse: Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius, Dor et filias eius. In his habitaverunt filii Ioseph filii Israel. (Liber I Paralipomenon 7, 29)
Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. (Liber I Paralipomenon 9, 1)