Fondare 10 Risultati per: Tribunus
Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum (Evangelium secundum Ioannem 18, 12)
Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)
iussit tribunus induci eum in castra dicens flagellis eum interrogari, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)
Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi, tu Romanus es?”. At ille dixit: “Etiam”. (Actus Apostolorum 22, 27)
Et respondit tribunus: “Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum”. Et Paulus ait: “Ego autem et natus sum”. (Actus Apostolorum 22, 28)
Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum interrogaturi erant; tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)
et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “Quid est, quod habes indicare mihi?”. (Actus Apostolorum 23, 19)
Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens, ne cui eloqueretur quoniam “haec nota mihi fecisti”. (Actus Apostolorum 23, 22)
Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram”, (Actus Apostolorum 24, 22)