Fondare 1232 Risultati per: Tibi
Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “Natus est tibi puer masculus” et gaudio laetificavit eum; (Liber Ieremiae 20, 15)
Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis! (Liber Ieremiae 22, 23)
Haec dices ad prophetam: “Quid respondit tibi Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. (Liber Ieremiae 23, 37)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
“Haec dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et pones ea in collo tuo (Liber Ieremiae 27, 2)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; (Liber Ieremiae 30, 2)
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi. (Liber Ieremiae 30, 11)
non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 30, 13)
Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi. (Liber Ieremiae 30, 15)
Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion haec, quae non habebat requirentem. (Liber Ieremiae 30, 17)
Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter, viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad civitates tuas istas. (Liber Ieremiae 31, 21)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)