Fondare 1232 Risultati per: Tibi
Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur. (Liber Ecclesiasticus 21, 1)
Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
Et attende, ne forte labaris in lingua, ne cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 30)
Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)
Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. (Liber Ecclesiasticus 29, 30)
Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae. (Liber Ecclesiasticus 30, 12)
utere quasi homo frugi his, quae tibi apponuntur, ne, cum manducas multum, odio habearis. (Liber Ecclesiasticus 31, 19)
In omnibus operibus tuis esto modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi. (Liber Ecclesiasticus 31, 27)
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. (Liber Ecclesiasticus 32, 9)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)