Fondare 147 Risultati per: Tantum
Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
Dicebat enim intra se: “Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 21)
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. (Evangelium secundum Marcum 10, 30)
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “Noli timere; crede tantum, et salva erit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 50)
et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 52)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
Dicit ei Simon Petrus: “Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput!”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)