Fondare 881 Risultati per: Suum
Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”. (Liber Thobis 12, 1)
Et, cum moreretur, vocavit Thobiam filium suum et praecepit illi dicens: “Fili, duc filios tuos (Liber Thobis 14, 3)
Et, cum mortua est mater eius, Thobias sepelivit eam iuxta patrem suum et abiit ipse et uxor eius in Mediam et habitavit in Ecbatanis cum Raguel socero suo. (Liber Thobis 14, 12)
Et indignatus est rex Nabuchodonosor ad omnem terram istam vehementer. Et iuravit per thronum et regnum suum se vindicaturum esse omnes fines Ciliciae et Damascenae et Syriae, sublaturum se gladio suo et omnes inhabitantes Moab et filios Ammon et omnem Iudaeam et omnes, qui in Aegypto, usquedum veniatur ad fines duorum marium. (Liber Iudith 1, 12)
Et factum est, cum consummasset consilium suum, vocavit Nabuchodonosor rex Assyriorum Holofernen principem militiae virtutis suae, qui erat secundus post se, (Liber Iudith 2, 4)
Et clamaverunt ad Deum suum, et percussit totam terram Aegypti plagis, in quibus non erat medicina, et eiecerunt eos Aegyptii a facie sua. (Liber Iudith 5, 12)
Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. (Liber Iudith 5, 19)
Et nunc, dominator domine, siquidem est ignorantia in populo isto, et peccant in Deum suum, inspiciemus quoniam est in illis offendiculum hoc et ascendemus et expugnabimus eos; (Liber Iudith 5, 20)
Et accedentes sub monte alligaverunt Achior et reliquerunt proiectum sub radice montis et reversi sunt ad dominum suum. (Liber Iudith 6, 13)
Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)
Altera autem die eduxit Holofernes omnem equitatum suum contra faciem filiorum Israel, qui erant in Betulia, (Liber Iudith 7, 6)
et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarum perambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorum et ipse convertit in populum suum. (Liber Iudith 7, 7)