Mosaico decorativo

Fondare 3038 Risultati per: Sun

  • Et ecce omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei: “Quare te furati sunt fratres nostri viri Iudae et traduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo?”. (Liber II Samuelis 19, 42)

  • Et respondit omnis vir Iudae ad virum Israel: “Quia propior mihi est rex. Cur irasceris super hac re? Numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt?”. (Liber II Samuelis 19, 43)

  • Et respondit vir Israel ad virum Iudae et ait: “Decem partes mihi sunt in rege et ideo etiam in David. Ego sum potior te; cur contempsisti me? Et non ego prior locutus sum, ut reducerem regem meum?”. Durius autem responderunt viri Iudae viris Israel. (Liber II Samuelis 19, 44)

  • Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)

  • Porro Amasa non observavit gladium in manu Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram, nec secundum vulnus apposuit; et mortuus est. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. (Liber II Samuelis 20, 14)

  • Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum; filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro filiis Israel et Iudae —; (Liber II Samuelis 21, 2)

  • Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul. (Liber II Samuelis 21, 11)

  • Commota est et contremuit terra; fundamenta caelorum concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est. (Liber II Samuelis 22, 8)

  • Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)

  • Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis. (Liber II Samuelis 22, 13)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina