Fondare 3038 Risultati per: Sun
Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua”. (Liber Numeri 2, 31)
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)
Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel; 10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur”. (Liber Numeri 3, 9)
Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus”. (Liber Numeri 3, 13)
et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari. (Liber Numeri 3, 17)
Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei; (Liber Numeri 3, 18)
filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum. (Liber Numeri 3, 20)
Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum. (Liber Numeri 3, 27)