Fondare 3038 Risultati per: Sun
Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)
Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. (Liber Exodus 15, 14)
Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)
Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)
Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)