Fondare 3038 Risultati per: Sun
Procacitas vultus eorum accusat eos, et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt nec absconderunt; vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala! (Liber Isaiae 3, 9)
Et dixit Dominus: “Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant, (Liber Isaiae 3, 16)
Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes! (Liber Isaiae 5, 21)
Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem! (Liber Isaiae 5, 22)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)
“Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus”. (Liber Isaiae 9, 9)
Dicet enim: “Numquid non principes mei omnes reges sunt? (Liber Isaiae 10, 8)
Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, (Liber Isaiae 10, 10)
Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. (Liber Isaiae 14, 8)
Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. (Liber Isaiae 14, 19)