Fondare 3038 Risultati per: Sun
Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. (Liber Sapientiae 8, 13)
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt, (Liber Sapientiae 9, 2)
Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? (Liber Sapientiae 9, 16)
Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt”. (Liber Sapientiae 9, 18)
Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent. (Liber Sapientiae 10, 8)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
Cum enim tentati sunt, etsi cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 9)
Quem enim in expositione olim proiectum reiecerunt deridentes, in finem eventuum mirati sunt, non similiter iustis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 14)
Diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti eorum, quae fecisti; nec enim, si odisses, aliquid constituisses. (Liber Sapientiae 11, 24)
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 26)
Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)
Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur; (Liber Sapientiae 12, 26)