Fondare 3038 Risultati per: Sun
Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46, 32)
et interrogatus ab eo: “Quot sunt dies annorum vitae tuae?”, (Liber Genesis 47, 8)
respondit: “Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt”. (Liber Genesis 47, 9)
Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. (Liber Genesis 47, 22)
Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum. (Liber Genesis 47, 28)
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)
Videns autem filios eius dixit ad eum: “Qui sunt isti?”. (Liber Genesis 48, 8)
Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48, 9)
Vocavit autem Iacob filios suos et ait eis: “Congrega mini, ut annuntiem, quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
nigriores sunt oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)
Sed exasperaverunt eum et iurgati sunt, et adversati sunt illi habentes iacula. (Liber Genesis 49, 23)
Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)