Fondare 3038 Risultati per: Sun
Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti, steterunt, nec ultra responderunt, (Liber Iob 32, 16)
Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. (Liber Iob 33, 3)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. (Liber Iob 34, 19)
Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. (Liber Iob 34, 22)
Nonne vestimenta tua calida sunt, cum quieverit terra austro? (Liber Iob 37, 17)
Tu forsitan cum eo expandisti caelos, qui solidissimi, quasi aere, fusi sunt? (Liber Iob 37, 18)
Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius, (Liber Iob 38, 6)
et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea? (Liber Iob 38, 13)
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? (Liber Iob 38, 17)
Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. (Liber Iob 40, 17)
Non fugat eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei lapides fundae. (Liber Iob 41, 20)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti, qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum; et dederunt ei unusquisque argenteum unum et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)