Mosaico decorativo

Fondare 3169 Risultati per: Sum

  • Dixitque rursum ad Core: “Audite, filii Levi. (Liber Numeri 16, 8)

  • Dixitque ad Core: “Tu et omne concilium tuum state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. (Liber Numeri 16, 16)

  • Tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula; tu et Aaron teneatis unusquisque turibulum suum”. (Liber Numeri 16, 17)

  • et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. (Liber Numeri 16, 19)

  • Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. (Liber Numeri 16, 35)

  • ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)

  • Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)

  • Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit. (Liber Numeri 17, 18)

  • Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus! (Liber Numeri 17, 27)

  • Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?”. (Liber Numeri 17, 28)

  • Sed et fratres tuos de tribu Levi, tribum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi; tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)


"O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria." São Padre Pio de Pietrelcina