Fondare 3169 Risultati per: Sum
Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Clamaverunt ergo rursum dicentes: “Non hunc sed Barabbam!”. Erat autem Barabbas latro. (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “Unde es tu?”. Iesus autem responsum non dedit ei. (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)
Respondit Iesus: “Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum””. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 23)
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “Sitio”. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “Consummatum est!”. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)