Mosaico decorativo

Fondare 3169 Risultati per: Sum

  • Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. (Liber Psalmorum 27, 10)

  • Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei. (Liber Psalmorum 28, 7)

  • Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. (Liber Psalmorum 30, 8)

  • Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis: qui videbant me foras, fugiebant a me. (Liber Psalmorum 31, 12)

  • Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus; factus sum tamquam vas perditum. (Liber Psalmorum 31, 13)

  • Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)

  • Ego autem dixi in trepidatione mea: “Praecisus sum a conspectu oculorum tuorum”. Verumtamen exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. (Liber Psalmorum 31, 23)

  • Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)

  • GHIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in idipsum. (Liber Psalmorum 34, 4)

  • Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: “Salus tua ego sum”. (Liber Psalmorum 35, 3)

  • Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. (Liber Psalmorum 35, 4)

  • Inclinatus sum et incurvatus nimis; tota die contristatus ingrediebar. (Liber Psalmorum 38, 7)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina