Fondare 800 Risultati per: Suam
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. (Liber Proverbiorum 16, 9)
Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. (Liber Proverbiorum 16, 17)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. (Liber Proverbiorum 19, 17)
Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. (Liber Proverbiorum 19, 24)
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. (Liber Proverbiorum 21, 13)
Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. (Liber Proverbiorum 21, 23)
Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)