Fondare 1879 Risultati per: Spe
Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati. (Liber Iob 6, 26)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. (Liber Iob 7, 4)
Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. (Liber Iob 7, 15)
Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
Sic viae omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit. (Liber Iob 8, 13)
Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. (Liber Iob 8, 14)
Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. (Liber Iob 11, 4)
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et, cum te caligine tectum putaveris, orieris ut lucifer. (Liber Iob 11, 17)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis; et spes illorum exhalatio animae”. (Liber Iob 11, 20)
Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. (Liber Iob 12, 21)