Mosaico decorativo

Fondare 1879 Risultati per: Spe

  • Si quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 5)

  • Si sederit, ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 6)

  • Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 7)

  • Si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 8)

  • et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 10)

  • Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 11)

  • Die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. (Liber Leviticus 15, 14)

  • Vir, de quo egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 16)

  • Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum, lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 17)

  • Si cum muliere coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 18)

  • Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum; (Liber Leviticus 15, 19)

  • Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. (Liber Leviticus 15, 21)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina