Mosaico decorativo

Fondare 2771 Risultati per: Sit

  • Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter oblationes spontaneas. (Liber Esdrae 1, 6)

  • protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis praepositi thesauri, qui enumeravit ea Sasabassar principi Iudae. (Liber Esdrae 1, 8)

  • Et dixit praepositus eis, ut non comederent de sanctificatis sanctuarii, donec surgeret sacerdos pro Urim et Tummim. (Liber Esdrae 2, 63)

  • Et in diebus Artaxerxis scripsit Beselam, Mithridates et Tabel et reliqui, qui erant in consilio eorum, ad Artaxerxem regem Persarum; scriptura autem accusationis erat scripta litteris Syriacis et composita sermone Syro. (Liber Esdrae 4, 7)

  • notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes. (Liber Esdrae 4, 12)

  • Nunc notum sit regi quia, si civitas illa aedificata fuerit, et muri eius instaurati, tributum et annonam et vectigal non dabunt, et ad ultimum regibus noxa erit. (Liber Esdrae 4, 13)

  • Verbum misit rex ad Rehum praefectum et Samsai scribam et ad reliquos, qui erant in consilio eorum, qui habitabant in Samaria et in regione trans fluvium: “Pax. Nunc igitur scriptura, (Liber Esdrae 4, 17)

  • Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem. (Liber Esdrae 5, 6)

  • Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. (Liber Esdrae 5, 8)

  • A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)

  • A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)

  • et de oblatis, quos dederant David et principes ad ministeria Levitarum, ducentos viginti viros; omnes hi suis nominibus recensiti sunt. (Liber Esdrae 8, 20)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina