Fondare 2771 Risultati per: Sit
Iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum, eo quod contigisset arcam; et mortuus est ibi coram Deo. (Liber I Paralipomenon 13, 10)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)
Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). (Liber I Paralipomenon 14, 11)
Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri. (Liber I Paralipomenon 14, 12)
Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. (Liber I Paralipomenon 14, 16)
Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)
non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: (Liber I Paralipomenon 16, 21)
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 27)
Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adadezer regi Soba; sed et huius percussit David viginti duo milia virorum (Liber I Paralipomenon 18, 5)