Fondare 2771 Risultati per: Sit
Venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis. (Liber II Regum 18, 37)
Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)
Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent”. (Liber II Regum 19, 4)
Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Ecce egressus est, ut pugnet adversum te”, iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens: (Liber II Regum 19, 9)
Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem. (Liber II Regum 19, 16)
Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi. (Liber II Regum 19, 20)
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)
Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve. (Liber II Regum 19, 36)
Cui ait Isaias: “Hoc erit tibi signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem, quem locutus est: Vis ut accedat umbra decem gradibus, an ut revertatur totidem gradibus?”. (Liber II Regum 20, 9)
In tempore illo misit Merodachbaladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset Ezechias. (Liber II Regum 20, 12)
percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Regum 21, 24)
Anno autem octavo decimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Eseliae filii Mesullam scribam ad templum Domini dicens ei: (Liber II Regum 22, 3)