Mosaico decorativo

Fondare 2771 Risultati per: Sit

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa. (Liber I Regum 4, 6)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 15)

  • Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: (Liber I Regum 5, 16)

  • Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 22)

  • absque praepositis, qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo, his, qui faciebant opus. (Liber I Regum 5, 30)

  • Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. (Liber I Regum 6, 29)

  • Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro. (Liber I Regum 6, 32)

  • Et scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum operuitque omnia laminis aureis. (Liber I Regum 6, 35)

  • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera. (Liber I Regum 7, 15)

  • Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos capiebat. (Liber I Regum 7, 26)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina