Fondare 2771 Risultati per: Sit
An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)
Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 15, 28)
apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. (Epistula I ad Corinthios 16, 6)
Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. (Epistula I ad Corinthios 16, 16)
Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! (Epistula I ad Corinthios 16, 22)
Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “Est, est” et “Non, non”? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. (Epistula II ad Corinthios 2, 9)
sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 7)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)