Fondare 2771 Risultati per: Sit
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)
Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”. (Liber Ieremiae 9, 8)
Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)
“Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator”. (Liber Ieremiae 9, 10)
Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 11)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, (Liber Ieremiae 9, 24)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, (Liber Ieremiae 11, 22)
et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum”. (Liber Ieremiae 11, 23)
Quid dices, cum visitaverit te? Tu enim ipsa docuisti eos adversum te, amicos in caput tuum; numquid non dolores apprehendent te quasi mulierem parturientem? (Liber Ieremiae 13, 21)
Haec dicit Dominus populo huic: “Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent”. Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)