Mosaico decorativo

Fondare 2771 Risultati per: Sit

  • Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum? Aut, sicut occiduntur occisi eius, occisus est? (Liber Isaiae 27, 7)

  • Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium brevius, ut quis se operire possit. (Liber Isaiae 28, 20)

  • Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)

  • a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis. (Liber Isaiae 29, 6)

  • Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion. (Liber Isaiae 29, 8)

  • Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. (Liber Isaiae 29, 10)

  • et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam”. (Liber Isaiae 29, 24)

  • Propterea haec dicit Sanctus Israel: “Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, (Liber Isaiae 30, 12)

  • Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. (Liber Isaiae 32, 2)

  • stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)

  • Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit; qui devastas, cum nemo te devastaverit! Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis; cum perfeceris devastationem, te devastabunt. (Liber Isaiae 33, 1)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina