Fondare 227 Risultati per: Sine
De propitiato peccato noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)
Quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios. (Liber Ecclesiasticus 16, 4)
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)
Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione. (Liber Ecclesiasticus 20, 28)
Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. (Liber Ecclesiasticus 29, 29)
Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet: (Liber Ecclesiasticus 29, 32)
Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. (Liber Ecclesiasticus 30, 23)
Beatus dives, qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. (Liber Ecclesiasticus 31, 8)