Fondare 40 Risultati per: Sinai
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi. (Actus Apostolorum 7, 30)
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis; (Actus Apostolorum 7, 38)
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. (Epistula ad Galatas 4, 24)
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)