Fondare 159 Risultati per: Simon Petrus
Petrus autem dixit ad eum: “Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! (Actus Apostolorum 8, 20)
Respondens autem Simon dixit: “Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum, quae dixistis”. (Actus Apostolorum 8, 24)
Et ait illi Petrus: “Aenea, sanat te Iesus Christus; surge et sterne tibi”. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)
Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset, duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis. (Actus Apostolorum 9, 39)
Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)
Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; (Actus Apostolorum 10, 5)
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. (Actus Apostolorum 10, 9)
Ait autem Petrus: “Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum”. (Actus Apostolorum 10, 14)
Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam (Actus Apostolorum 10, 17)
et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. (Actus Apostolorum 10, 18)
Descendens autem Petrus ad viros dixit: “Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis?”. (Actus Apostolorum 10, 21)