Fondare 1491 Risultati per: Sicut
Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram. (Liber Iob 8, 9)
Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius. (Liber Iob 8, 14)
pertransierunt quasi naves arundineae, sicut aquila volans ad escam. (Liber Iob 9, 26)
Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? (Liber Iob 10, 4)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me. (Liber Iob 10, 9)
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? (Liber Iob 10, 10)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. (Liber Iob 12, 4)
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos. (Liber Iob 14, 6)
Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)
Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, sicut iudicatur filius hominis cum collega suo. (Liber Iob 16, 21)