Fondare 1491 Risultati per: Sicut
et praecepit, ut docerent filios Iudae canticum Arcus, sicut scriptum est in libro Iusti, et ait: (Liber II Samuelis 1, 18)
Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)
Manus tuae ligatae non erant, et pedes tui non erant compedibus aggravati; sed, sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, corruisti”. Congeminansque omnis populus flevit super eum. (Liber II Samuelis 3, 34)
Omnisque populus audivit; et placuit eis, sicut cuncta, quae fecit rex, bona erant in conspectu totius populi. (Liber II Samuelis 3, 36)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer. (Liber II Samuelis 5, 25)
Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius (Liber II Samuelis 7, 10)
Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie tua; (Liber II Samuelis 7, 15)
Nunc ergo, Domine Deus, verbum, quod locutus es super servum tuum et super domum eius, confirma in sempiternum et fac, sicut locutus es! (Liber II Samuelis 7, 25)
Dixitque Siba ad regem: “Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus”. Meribbaal autem comedebat super mensam eius quasi unus de filiis regis. (Liber II Samuelis 9, 11)
Dixitque David: “Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam”. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon, (Liber II Samuelis 10, 2)
Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)