Fondare 360 Risultati per: Sibi

  • Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: “Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi”. (Liber II Regum 4, 1)

  • In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)

  • Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: “Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo?”. Et ait Ionadab: “Est”. “Si est, inquit, da manum tuam”. Qui dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)

  • Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis: “Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius”. (Liber II Regum 10, 24)

  • Et offenderunt filii Israel operibus non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 17, 9)

  • Feceruntque sibi lapides et palos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)

  • Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et palum et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)

  • ex eo iam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabat; separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum. (Liber II Regum 17, 21)

  • Et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de medio ipsorum sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis excelsorum; (Liber II Regum 17, 32)

  • percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Regum 21, 24)

  • Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina