Fondare 15 Risultati per: Sequitur -up
Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis. (Liber Exodus 11, 8)
Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. (Liber I Samuelis 24, 15)
Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)
ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 17, 9)
Qui remisit et ait: “Haec faciant mihi dii et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi, qui sequitur me”. (Liber I Regum 20, 10)
Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut irretitur vinculo cervus, (Liber Proverbiorum 7, 22)
Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. (Liber Proverbiorum 12, 20)
Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur. (Liber Proverbiorum 15, 9)
Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)
Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. (Liber Isaiae 41, 2)
Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
