Fondare 2345 Risultati per: Sed
Et contempserunt omnes inhabitantes universam terram verbum Nabuchodonosor regis Assyriorum et non convenerunt cum eo in pugnam, quoniam non timuerunt eum, sed erat adversus eos quasi vir unus. Et remiserunt legatos eius vacuos in despectu faciei eorum. (Liber Iudith 1, 11)
Et tu non praeteries unum verbum domini tui, sed consummans consummabis, sicut praecepi tibi, et non prolongabis, ut facias ea”. (Liber Iudith 2, 13)
Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illis Ioachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant in Ierusalem. (Liber Iudith 4, 8)
et dixit eis: “Renuntiate mihi, filii Chanaan: Quis est iste populus, qui sedet in montanis? Quae sunt autem, quas inhabitant, civitates, et quae est multitudo virtutis eorum? Et in quo est potestas et fortitudo eorum, et quis praeest super eos rex, dux militiae eorum? (Liber Iudith 5, 3)
et habitaverunt in terra Amorraeorum et omnes Hesebonitas exstirpaverunt in virtute sua. Et transeuntes Iordanem possederunt totam montanam (Liber Iudith 5, 15)
Sed, cum recesserunt a via, quam disposuerat illis, exterminati sunt in bellis multis multum valde et captivi ducti sunt in terram non suam, et templum Dei eorum devenit ad solum, et civitates eorum comprehensae sunt ab adversariis. (Liber Iudith 5, 18)
Et nunc revertentes ad Deum suum ascenderunt a dispersione, qua dispersi fuerant, et possederunt Ierusalem, ubi sanctuarium eorum est, et inhabitaverunt in montana, quia erat deserta. (Liber Iudith 5, 19)
Sed nos servi illius percutiemus eos sicut hominem unum, nec sustinebunt vim equorum nostrorum. (Liber Iudith 6, 3)
Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius. (Liber Iudith 6, 4)
Populus enim hic filiorum Israel non fidit in lanceis suis sed in altitudinibus montium, in quibus inhabitant; non enim est facile ascendere vertices montium ipsorum. (Liber Iudith 7, 10)
sed mane in castris tuis custodiens omnem virum virtutis tuae, et obtineant pueri tui fontem aquarum, qui emanat a radice montis, (Liber Iudith 7, 12)
Et nunc non est qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremur ante eos in siti et perditione magna. (Liber Iudith 7, 25)