Mosaico decorativo

Fondare 2345 Risultati per: Sed

  • Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas. (Liber II Regum 14, 27)

  • Sedecim annorum erat, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem. (Liber II Regum 15, 2)

  • Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Iehu dicens: “Filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel”. Factumque est ita. (Liber II Regum 15, 12)

  • Viginti quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. (Liber II Regum 15, 33)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)

  • sed ambulavit in via regum Israel. Insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum abominationes gentium, quas dissipavit Dominus coram filiis Israel; (Liber II Regum 16, 3)

  • Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant. (Liber II Regum 17, 2)

  • Pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis. (Liber II Regum 17, 5)

  • Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt credere in Dominum Deum suum. (Liber II Regum 17, 14)

  • Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui; verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat. (Liber II Regum 17, 19)

  • Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17, 24)

  • sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina