Fondare 1303 Risultati per: Sanctus Terra
Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. (Liber Psalmorum 119, 64)
Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. (Liber Psalmorum 119, 87)
Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. (Liber Psalmorum 135, 6)
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? (Liber Psalmorum 137, 4)
Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu. (Liber Psalmorum 140, 12)
Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni. (Liber Psalmorum 141, 7)
Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium. (Liber Psalmorum 142, 6)
Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo. (Liber Psalmorum 143, 3)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 13)
SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 17)
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, (Liber Psalmorum 148, 7)