Fondare 406 Risultati per: Samuel et Saul
Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius, Samuel filius eius. (Liber I Paralipomenon 6, 12)
Filii Samuel: primogenitus Ioel et secundus Abia. (Liber I Paralipomenon 6, 13)
Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis. De filiis Caath: Heman cantor filius Ioel filii Samuel (Liber I Paralipomenon 6, 18)
Filii Thola: Ozi et Raphaia et Ieriel et Iemai et Iebsem et Samuel, principes familiarum suarum; de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt iuxta genealogias suas in diebus David viginti duo milia sescenti. (Liber I Paralipomenon 7, 2)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 8, 33)
Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum, (Liber I Paralipomenon 9, 22)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 9, 39)
cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Paralipomenon 10, 2)
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; (Liber I Paralipomenon 10, 3)
et dixit Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; (Liber I Paralipomenon 10, 4)
quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)
Interiit ergo Saul et tres filii eius; omnis domus illius pariter concidit. (Liber I Paralipomenon 10, 6)