Fondare 1461 Risultati per: Rex
Leva oculos tuos et vide venientes ab aquilone: Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens: (Liber Ieremiae 21, 1)
“Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”. (Liber Ieremiae 21, 2)
et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 22, 2)
“Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. (Liber Ieremiae 23, 5)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)
cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)
Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: (Liber Ieremiae 26, 17)
Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudae et omnis Iuda? Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et paenituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos facimus malum grande contra animas nostras!”. (Liber Ieremiae 26, 19)
Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec, et quaesivit rex interficere eum; et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum. (Liber Ieremiae 26, 21)
Et misit rex Ioachim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum; (Liber Ieremiae 26, 22)